libris XII. comprehensa : quibus varia experimenta, variaque technasmata pnevmatica, hydraulica, hydrotechnica, mechanica, graphica, cyclometrica, chronometrica, automatica, cabalistica, aliaque artis arcana ac miracula, rara, curiosa, ingeniosa, magnamque partem nova & antehac inaudita, eruditi, orbis utilitati, delectationi, disceptationique proponuntur
opvs tripartitvm : quo praeterqvam qvod vniversa magnetis natura, eiusque in omnibus artibus & scientijs vsus noua methodo explicetur : é viribus quoque & prodigiosis effectibus magneticarum, aliarumque abditarum naturae motionum in elementis, lapidibus, plantis, animalibus elucescentium, multa hucusque incognita naturae arcana per physica, medica, chymica & mathematica omnis generis experimenta recluduntur
in decem libros digesta : qvibvs admirandae lvcis et vmbrae in mundo, atque adeò vniuersa natura, vires effectus[que] vti noua, ita varia nouorum reconditiorum[que] speciminum exhibitione, ad varios mortalium vsus, panduntur
in xii libros digestus : quo divinum subterrestris mundi opificium, mira ergasteriorum naturae in eo distributio, verbo [pantamorphon [romanized form]] Protei regnum, vniversae denique naturae majestas & divitiae summa rerum varietate exponuntur : abditorum effectuum causae acri indagine inquisitae demonstrantur : cognitae per artis & naturae conjugium ad humanae vitae necessarium usum vario experimentorum apparatu, necnon novo modo, & ratione applicantur
qua summa argumentorum multitudine & varietate naturalium rerum scientia per experimenta physica, mathematica, medica, chymica, musica, magnetica, mechanica comprobatur atque stabilitur
juxta triplicem ejusdem naturae gradum digesto inanimato, animato, sensitivo qua occultae prodigiosarum quarundam motionum vires & proprietates, quae in triplici naturae oeconomia nonnullis in corporibus noviter detectis observantur, in apertam lucem eruuntur, & luculentis argumentis, experientia duce, demonstrantur
quâ universa sonorum natura, proprietas, vires effectuúm[que] prodigiosorum causae, novâ & multiplici experimentorum exhibitione enucleantur : instrumentorum acusticorum, machinarúm[que] ad naturae prototypon adaptandarum, tum ad sonos ad remotissima spatia propagandos, tum in abditis domorum recessibus per occultioris ingenii machinamenta clam palámue sermocinandi modus & ratio traditur, tum denique in bellorum tumultibus singurlaris hujusmodi organorum usus, & praxis per nouam phonologiam describitur
in libros XXVIII. digesta, eoque ordine disposita, ut quivis, vel mediocri praeditus ingenio, totam mathesin à primis fundamentis proprio Marte addiscere possit : opus desideratum diu, promissum à multis, à non paucis tentatum, à nullo numeris omnibus absolutum : accesserunt in fine theoreses mechanicae novae
quo mundi opificium, id est, coelestis expansi, siderumq[ue] tam errantium, quam fixorum natura, vires, proprietates, singulorum[que] compositio & structura, ab infimo telluris globo, us[que] ad ultimi mundi confinia, per ficta raptus integumentum explorata, novâ hyothesi exponitur ad veritatem interlocutoribus Cosmiele et Theodidacto